- SCEPTRUM
- SCEPTRUMRegum insigne. Hoc initiô Hasta ruit, teste Iustino l. 43. c. 3. Ubi de Romulo loquens, ait: Per ea adhuc tempora Reges hastas pro diademata habebant, quas Graeci Sceptra dixêre. Nam et ab origine rerum, pro Diis immortalibus, Veteres hastas coluêre: ob cuius religionis memoriam, adhuc Deorum simulacris hastae adduntur. Inde Homero Il. β. v. 86. σκητοῦχοι, i. e. Sceptrigeri, reges: et apud eundem Iustinum l. 23. c. 4. cum Hieroni aquila in clypeo, noctua in hasta consedisset, consilio cautum et manu promptum, Regemque futurum, significabant. Pausan. in Boeoticis, Chaeronenses refert, ex Diis sceptrum colere, quod Vulcanus Iovi fabricavit et id hastam vocare: Adde Turnebum Adversar. l. 22. c. 12. (ubi tamen, quod mulieres non solitas dicitur hastam gerere, diversum habet scientissimus antiquitatis, Apollinaris Carm. 2. v. 432.) Quô factum, ut in huius Religionis memoriam, maximô semper honore sceptra essent, et ab iss, tamquam Imperii et Iustitiae augusto symbolo, iusiurandum petere Veteribus usitatissimum fuerit. Ita enim Achilles, apud Homerum. Il. α. v. 233.---- ----- ----- Μέγαν ὅρκον ὀμοῦμαι,Ναὶ μὰ τόδε σκῆπτρον, τὸ μὲν οὔποτε φύλλα καὶ ὄζουςΦύσει, ἐπειδὴ πρῶτα τομην` εν ὄρεςςι λέλοιπεν,Οὐδ᾿ ἀναθηλ´σει. περι γὰρ ῥά ἑ χαλκὸς ἔλεψεΦύλλα τε καὶ φλοιόν.----- ----- ----- Magnum iuramentum iuro,Certe per hoc sceptrum, quod quidem numquam folio et ramosProducet, postquam primum incisionem in montibus reliquit.Neque pullulabit (circum enim ipsi gladius decortitavitFoliaque et corticem.)Et apud Aeschylum Parthenopaeus,Ο῎μνυ???ι δ᾿ αἰχμην`, ἣν ἔχει, μᾶλλον θεοῦΣεβεῖ πεποιθὲς, ὀμμάτων δ᾿ ὑπέρτερον.Vide quoque quae de Caenei hasta proverbiali a Graecis Interpretibus referantur. Similiter ad imitationem Homericam Virg. l. 12. Aen. v. 206.Ut septrum hoc (dexira sceptrum nam forte gerebat)Numquam fronde levi fundet virgulta neque umbras:Cum semel in silvis imo de stirpe recisumMatre caret, posuitque comas et brachia ferro;Olim arbos, nunc Artificis manus aere decorôInclusit; Patribusque dedit gestare Latinis.Ubi simul Sceptri Regibus priscis usitati descriptionem habes. Eundem per Sceptrum iurandi morem Romani sequuti, e Templo Iovis Feretrii illud, ut et lapidem silicem, quô foedus ferirent, depromere consuevêre, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 5. Primus autem apud Romanos Sceptrum, et quidem ex ebore, cum aquila in summitate, Tarquinius Priscus gessisse legitur, qui Etruscis novennali bellô fractis hâc conditione pacem concessit, ut ad se Principatus insignia, quibus illi suos Reges ornare consueverant, deferrent: Itaque delata Romam sunt, Corona aurea, Sceptrum in summitate Aquilam habens, Sella eburnea, Tunica purpurea aurô distincta, Amiculum purpureum varium, qualia Lydorum olim ac Persarum Regum etc. Vide Florum Histor. Rom. l. 1. c. 5. Dionys. Halicarn. l. 3. c. 84. et Strabonem l. 5. Quae postea, pulsis Regibus, penes Consules mansêre, ut ex Histor. Roman notum. Sed et inter Triumphalia ornamenta Sceptrum fuisse, discimus ex Liv. Decad. 3. l. 10. et Dionys. Halicarn. l. 5. ubi de Menenii Agrippae triumpho: et quidem itidem eburneum, Val. Max. l. 4. c. 4. ex. 5. Ubi de Attilio Calatino, idque similiter Aquilam in summitate habens, Isidor. l. 18. c. 2. Unde Iuvenal. Satyr. 10. v. 43.Da nunc et volucrem Sceptro quae surgat eburno.Ovantibus vero idem minime concessum fuisse, ait Servius ad illud Virg. Ecl. 10. v. 27.Sanguineis ebuli baccis, etc.Inter insignia Romani Imperii hodieque Sceptrum est aureum, quod una cum quibusdam aliis Norimbergae asservatur: in coronatione vero Imperatoria, cum Corona, gladio, pomo aureo, ac amictu, Imperatori tradi, et in processionibus Imperialibus, ab Electore Brandeburgico praeferri solet. Unde, cum Carolus IV. Aquisgrani inauguraretur, atque Iuliacensis Dux, in cuius clientela urbs erat, novo Principi sceptrum praeferre conaretur, ei Ludovicus Elector Brandeburg. restitit, id sui muneris esse afferens: quam litem Imperator sic diremit, ut diceret, Brandeburgico id competere in inauguratione Caesaris; Iuliacensi vero, cum feuda clientibus Imperii conferuntur, vide Aventinum Annal. lioforum l. 7. p. 635. et Freherum Notis ad Petr. de Andlo l. 2. de Imper. Rom. c. 8. in fin. Quid vero iuris sit, eô casu, quô ipse Elector praesens non est, an tunc Legati eius, vel hereditarius Imperii Vicecamerarius Sceptrum Regi electo praeferre debeat, quoque non fuit extra controversiam. Annô certe 1653. in coronatione Ferdinandi IV. Brandeburgenses Legatos, prae Vicario Hohenzollerano, Sceptri gestationem; item ut mensa Electoris Palatini, post Brandeburgici Electoris mensam, poneretur, praetendisse, patet ex protestatione ab illis tum tem poris Imperatori, ac Directorio Moguntinensi, insinuata. Vide Limnaeum Enucl. l. 2. c. 10. et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Pollionem in Tetrico Iun. c. 25. ubi Duces quoque olim cum sceptris Curiam ingressos esse, exServio addit, nec non Car. du Fresne Dissertat. de infer. aevi Numism. num. 11. ubi de Sceptro Consulari Imperator pluribus disserens, gestamen istud sensim desiisse, primumque Phocam Imperatorem pro sceptro aquiligero, crucem assumpsisse cum volumine, monet, ex nummis eius: quam vis idem postmodum sceptrum gestâsse Philippicum Imperatorem ex eiusdem nummis constet: uri et supra Acacia, Rector Academicus, ac infra voce Scipio. Alias Sceptrum in genere, virga, baculus. scipio, Graece σκήπων et σκῆπτρον, a qua origine quoque Scapus, quod vide. Unde Sceptrum fcrulae, apud Ausonium Epist. 4. princip. et Sceptra paedagogorum apud Martialem. l. 10. Epigr. 62. v. 10. Sceptrinae virgae, ac sceptrina vimina, apud Aldhelmum de Laud. Virgin. c. 25. quae nodosâ duritie riguisse, idem in prosa dicit etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.